monumenta.ch > Cassiodorus > 41 > bmv294.13 > 139 > sectio > ad Timotheum I, 6 > 72 > AURELIANUS XXIX. > sectio > 7 > 28 > HELVIUS PERTINAX XVI. > 21 > 61 > 31 > 8 > 47 > 65 > 6
Cassiodorus, Historia Eccl., 1, V.Quomodo Constantinus Christianum dogma cognoverit; et de miraculis crucis, et morte Maxentii. <<<     >>> VII.De Constantio patre Constantini.

Cassiodorus, 1, CAPUT VI.De derogatione paganorum.

1 Non autem ignoro quia Graeci referunt Constantinum, eo quod aliquos genere proximos occidisset [An. Dom. 316], et cooperator exstitisset in nece filii sui Crispi, poenitentia ductum, de purificatione consuluisse philosophum Sopatrum, qui tempore illo praeerat in sede Plotini; illumque respondisse nullam esse in huiusmodi delictis purgationem; Constantinum vero hac interdictione turbatum, invenisse episcopos qui poenitentia seu baptismate promitterent eum ab universo posse purgari delicto: tunc gavisum in illis qui dixerant quod volebat, admiratumque dogma, factum deinde Christianum, et ad sui similitudinem deduxisse subiectos.
2 Mihi autem videntur haec ficta ab eis qui student religioni Christianae detrahere. Crispus etenim, propter quem dicunt Constantinum eguisse purgatione, anno 20 imperii paterni defunctus est [An. Dom. 329]. Qui cum adhuc viveret, multas cum eo pro Christianis posuit leges; secundo quippe loco honoratus imperii, et Caesar existens; sicut etiam nunc principum nomina et tempora legibus subiecta testantur.
3 Sopatrum vero non est credibile ad colloquium Constantini venire potuisse, in sola Oceani circa Rhenum parte regnantis: propter intentionem vero contra Maxentium habitam degebat in Italia. Tunc Romana respublica turbabatur; et non erat facile ut Britanni et Galli convenirent cum illis tunc, apud quos constat Christiana religione Constantinum participatum, nisi dum contra Maxentium castrametaretur, et transiret ad Romam. Testes autem sunt rursus horum tempora, nec non et leges quas pro religione sanxit.
4 Ut autem concedamus facile potuisse principem loqui Sopatro, aut per epistulam suam consuluisse pro quibus vellet, non est tamen verisimile ignorasse philosophum quia Hercules Alcmenae purgatus Athenis est post filii necem in Cereris sacris; et quia post Hyphiti necem peregrinum et amicum iniuste peremit. Cum igitur Graeci in huiusmodi delictis purgationem annuntient, sufficiant quae dicta sunt, et accusent de mendacio eos qui Sopatrum contraria Constantino respondisse finxerunt.
5 Non enim credo haec ignorasse tunc nobilissimum apud Graecos eruditione litterarum. [SOZOMEN., lib. I, cap. 5, p. 406.]
Cassiodorus HOME

bav824.16 bnf1603.11

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik